- BRANDENBURGENSIS Marchia
- BRANDENBURGENSIS Marchiaregio amplissima Germaniae, nomen haber a Metropoli Brandeburgo: vel (ut vult Metellus) a veteribus incolis Suevis Marcomannis, hos enim orientalem Albis ripam antea tenuisse non obscure ostendit Velleius Paterculus, qui ipse fuit in exercitu Romano, quem auspiciis Augusti Caesaris Tiberius usque ad Albim fluvium, domitis antea interiectis populis perduxit, et cum classe Romana flumine Albisubvecta coniunxit. Protenditur hic Marchionatus, cuius Henricus Auceps, Marchione constitutô, A. C. 928. auctor fuit, in longitudinem ad 60. milliar. Germanica: ad occasum clauditur Saxoniae, Misniae, et Megapolensium regionum limitibus: qua Septentrio est, Stetinos, Pometanos et Cassubios respicit: versus Orientem Poloniam et Silesiam contingit: a meridie habet Bohemiam, Lusatiam et Moraviam. Marchio eius est etiam Elector Imperii, et inter opulentissimos potentissimosque Germaniae Principes numeratur: quippe qui praeter Matchiam utramque etiam in Lusatiae Comitatu et Silesia urbes multas possideat. Dividunt quidam hanc Marchiam in duas tantum partes, in Veterem scil. et Novam: alii vero in tres, nempe Veterem, Mediam, et Novam. Vetus Marchia incipit a solitudine, quam Luneburgensem cognominant, et ad Albim Fluvium ulque protenditur, ex altero vero latere usque ad Magdeburgum: huius incolae olim fuerunt Senones Suevi, nec non alicubi Angrivarii cum Teutonibus: eius longitudo est octo milliarium Germanicorum, et totidem latitudo. Media Marchia ab altera Albis parte initium sumit, et extenditur ad Oderam et Suevum (vulgo Spre) fluvios: olim hanc habitârunt Suevi: in ea sunt Brandeburgum Metropolis, et Fraucofurtum ad Oderam, urbes amplissimae, et aliae quam plutimae: eius longitudo est viginti milliarium Germanicorum, et totidem latitudo. Nova Marchia a media dividitur Oderâ fluviô, eô tractu, quô Warta fluvius prope Costrinum aquas suas in illud exonerat: eius ambitus est viginti milliariorum Germanicorum. Alii totam Principis Electoris Brandeburgensis ditionem in septem aut octo provincias distribnunt, quae sunt, Alte Marck, sive, Vetus Marchia; Middel Mark, sive Media, Neu Mark, sive Nova; Uker Marck, Pregnits, Crossen Ducatus, Sterneberg et Cotbus dominia; item pars Lusatiae. In toto Marchionatu Brandeburgensi cum eo quod est sub eius iurisdictione, continentur 55. amplae civitates: 64. oppida: 16. oppidula: 38. castella: 10. vivatia: et 17. coenobia. Producit corallium: Aetitem, Schistum, aliasque non ignobiles gemmas. Munster. Ortel. Mercat. Metel. Hodie autem ingenti accessione hic Principatus auctus est, nempe Pomeraniâ ulteriore, Episcopatu Caminensi, Halberstadiensi, Mindensi et Archiepiscopatu Magdeburgensi. Iubileum in ditione Brandeburgiea A. C. 1617. sicut in Saxonica, Palatina, etc. celebratum est; Deoque pro accensa Euangelii luce gratiae actae sunt. Primum Marchionem Brandenburgi constituit, ut dictum, Henricus Auceps. Dein A. C. 1376. Carolus IV. Imperatori Sigismundo Marchionatum emit, et Electoratum contulit, postquam urerque sub ascaniis Principibus fuisset a rempore Friderici Barbarossae, Imperatoris. Hodiernae familiae Electoralis origo est, a Friderico Comite Zollerio, quinto huius nominis Burggravio Norimb. sed inter Electores primo. Hic enim Sigismundo Imperatori operâ in bellis Ungaricis et Bohemicis strenue navatâ, ab ipso, Constantiae Elector et Marchio creatus, A. C. 1415. ac investitus est, A. C. 1417. Inde Dux Comitiis Norimbergens. contra Hussitas declararus, ab illis ditiones suas vastari, Francofurtô etiam obsessâ. vidit. Pater Friderici Ferrei, qui Poloniae Bohemiaeque regna sibi oblara recusans, Basiliensis Concilii protector fuit, A. C.1434. et Alberti, Electorum. Hic Achilles Germanicus aliis Ulysses, dictus, vide infra, vitâ functus est, A. C. 1486. Auctor legum fundamentalium domus et confraternitatis cum Saxonibus et Hassis: ut et duarum linearum, per Iohannem, et Fridericum filios: quorum ille Magnus et Cicero dictus genuit minorem natu Albertum, Archiepiscopum simul Magdeburgensem et Moguntinum: qui A. C. 1536. liberum religionis exercitium suis permisit: Primogenitum autem Ioachimum I. cognomine Nestora, Academiae Francofurtensis auctorem, A. C. 1517. qui Elisabetham Danicam uxorem, quod Euangelium cognovisset, in Saxoniam fugere coegit, mortuus A. C. 1535. Huic successit fil. Ioachimus II. qui religioni Euangelicae nomen dedit, A. C. 1539. postea Spirae A. C. 1542. Dux Imperialis exercitus contra Turcas declaratus. Hic genuic Ioh. Georgium Electorem, qui auxilia Henrico IV. in Galliam, adversus Ligistas, mitti decrevit, A. C. 1591. Obiit A. C. 1598. Communis pater omnium hodie ex gente Brandeburgica superstitum. Eius enim sil. Ioachimus Fridericus; qui A. C. 1566. Archiepiscopus Magdeburgensis creatus, licer uxorarus, in possessione mansit, patrique in Electoratu successit, A. C. 1598. cuius fil. Ioh. Sigismundus Elector Reformatam religionem amplexus est, A. C. 1614. Quem excepit filius Georgius Wilhelmus, A. C. 1619. cuius fil. est Fridericus Wilhelmus, natus A. C. 1620. rebus gestis olim hodieque, fervente contra Suecos bellô, quod A. C. 1675. exortum, totô orbe inclitus. Numerosae prolis e duplici coniugio parens. Christianus vero secundus silius Ioh. Georgii Culmbacensis seu Berutinae, Ioachimus et Ernestus terrius fil. Onolspacensis seu Anspacensis lineae satores fuêre. Vide et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.